- POMPA
- POMPAin Baptismatis sollemnibus; Abrenuntias Satanae et pompis eius; ambitionem, iactantiamque denotat. Proprie, sollennis processio apud Veteres sic dicta est. Vide Io. Meursium, in Πομπὴ i. e. deductio seu transverctio, quae per publicas Urbis vias honoris ergo fiebat, uti in triumphis, Supplicationibus, Funeribus, Nuptiis. Sic Gallienum decennia celebrâsse novô genere ludorum, novâ specie pomparum etc. narrans Trebellius Pollio: Iam primum, inquit, c. 8. inter togatos patres et equestrem ordinem, albatos milites et omni populô praeeunte, servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis et facibus et lampadibuspraecedentibus, Capitolium petiit. Processerunt etiam altrinsecus centeni boves, cornibus aurô iugatis et dorsualibus sericis discoleribus praefulgentes. Agnae candentes ab utraque parte 200. praecesserunt, et decem elephanti quitunc erant Romae, mille ducenti gladiatores pompaliter ornati, cum auratis vestibus matronarum, mansuetae ferae diversi generis ducentae ornatu quammaximô affectae. Carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugiles sacculis, non veritate, pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apenarii ——— Omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant, ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter Patres, omnibus Sacerdotibus praetextatis, Capitolium petrit. Hastae auratae altrinsecus quingentae, vexilla centena, et praeterea, quae Collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum ibant. Ibant praeterea gentes simulatae, ut Gothi, Sarmatae, Franci, Persae: ita ut non minus quam ducenti singulis globis ducerentur. Hâc pompâ homo ineptus eludere se credidit Populum Rom. Speciatim et maxime proprie de Pompa Circensi, quam Tertuliianus, de Spectaculis, c. 7. Simulacrorum dicit fuisse seriem, Imaginum agmen, currus, thensas, armam axas, sedes, coronas, et exuvias. Primo namque praeferebantur simulacra Deorum, quibus succedebant Imagines virorum bene de Rep. meritorum: Sequebantur currus, iuxta Virg. l. 1. Aen. v. 20.—— —— Hîc illius arma,Hîc currus fuit.Quos excipiebant Insignia, ita enim Godwynus Thensas interpretatur, funium quorundam ope gestata, quos attingere nefas erat. Sequebantur Harmamaxae: et quidem Currus inanes erant, Thensae secundum quosdam simulacura vehebant, in Harmamaxis homines erant, vel potius totum Imaginum agmen. Has excipiebant Sedes Magistratuum Curules, Coronae et Exuviae, i. e. Spolia hostibus adempta: quae tria postrema in Supplicationibus inprimis ac Gratiarum actionibus publicis, pro victoria impetrata, erant in usu. solebant enim Romani in istiusmodi Pompis, ubi ad certum Circui locum perventum erat, in honorem Victoris licet absentis, currum statuere, coronis spoliisque hostium, insignem, uti docet Isaac. Casaubon. in Sueton. Iul. c. 76. In Pompae Cerealisapparatu Ovum primum numeratum esse, scribit Macrob. l. 7. Saturnal. c. 16. quô forte Terrae, quam sub Cereris schemate cultum ibant, rotunditatem indigitare voluerunt. Quaelibetenim Pompa Dei alicuius honori litabat: quemadmodum Circensis, ut ad eam redeam, in Solis vergebat honorem, quâ fini ingentis staturae equi in ea deducebantur. Praeter memorata, nobiles quoque Matronas carpentis suis vectas, Pompae fuisse partem, Sueton. docet in Claudio, c. 11. Illâ procedente, favor, studia et sponsiones uniuscuiusque ostendebantur, quorum unus huic, alter illi factioni favebat. Ovid. Amor. l. 3. El. 2. v. 43.Sed iam Pompa venit; linguisque animisque favete,Tempus adest plausus: aurea Pompa venit.Et de Arte, l. 1. v. 147.At cum Pompa frequens certantibus ibit ephebis,Tu Veneri dominae plaude favente manu etc.Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 5. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. sect. 3. c. 1. ut et hîc passim ubi de Festis Sacrisque Gentilium, voce item Designatores, ac Nigrigeruli et Processio uti de Pompa Megabyzi, inter Apellis opera Plinio memorata, l. 35. c. 10. supra Megabyzi; de more in Pompis inprimis munera exhibendi Principibus, voce Munus. Addo saltem, has quoque Gentilium pompas, in renuntiatione Baptismali, olim intellectas. hinc inter alia, quae Christianis apud Minucium Fel. obicit Caecilius: Non spectanda, in quit, visitis, non pompis interestis. E' quibus verbis conici posse, quô tempore usitari coeperit inter Christianos usus et formula renuntiandi Satanae, saecule et pompis eius, observat Desid. Heraldus. Hinc Pompalis, apud. Iul. Capitolin in Gordianis, c. 6. Erat longitudine Romanâ, canitie decorâ et pompali vultu. Item Pempaticum, quod ad pompam ostensionemque facit. Graece φανταςιῶδες Unde carrum pompaticum, et pompabilis ornatus, est φανταςιώδης᾿ φαντάζειν enim ostendere est. Hesychius, φαντάςαι, δεῖζεἰ φαντάζου, φαίνου. Unde φανταςία quâ voce etiam in Actis, c. 25. v. 23. uti novimus sacrum Scriptorem, ostensio, Gall. monstre, parade. Sic Graeci ἐζόδους κατα πολλῆςφανταςίας, fieri dicunt, qui cum multa pompa paratuque fiunt. Vide supra in voce Albati, item Ostendere, Ostensionales, et quae hanc in rem adsert Cl. Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Seu. c. 33. At Pompare, apud Aur. Cassiodorum, Paulum Diac. alios, idem quod traducere per Amphitheatriarenam Suetonio, in Vespasiano, c. 8. adnotante Th. Marcilio. Vide infra in hac voce. Indidem ἐπιπομπευτικὰ carmina, de quibus supra voce Epipompeutica, item Lyra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.